- CYCNUS
- I.CYCNUSHyries fil. in olorem commutatus, Ovid. l. 7. Met. v. 371.Inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe,Quae ubitus celebravit olor, nam Phyllius illicImperiô pueri volucresque ferumque LeonemTradiderat domitos: taurum quoque vincere iussusVicerat; et spretô toties iratus amore,Praemia poscenti taurum suprema negabat.Ille indignatus, cupies dare, dixit: et altôDesiluit saxô; cuncti cecidisse putabant:Factus olor niveis pendebat in aere pennis.II.CYCNUSLigurum Rex, qui cum Phaethontis propinqui sui necem insolabiliter defleret, in avem sui nominis commutatus est. Virg. l. 10. Aen. v. 185.Non ego te, Ligurum ductor fortissime, belloTransierim, Cycne et paucis comitate Cupavo:Cuius olorinae surgunt de vertice pennae,Crimen amor vestiûm, formaque insigne paternae.Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amatiPopuleas inter frondes, umbramque sororumDum canit, et maestum musâ solatur amorem,Canentem molli pluma duxisse senctam,Linquentem terras et sidera voce sequentem.Ovid. l. 2. Met. fab. 5. v. 367.Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,Qui tibi materno quamvis a sanguius iunctus,Mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relictô(Nam Ligurum populos, et magnas rexerat urbes)Imperiô ripas virides amnemque querelisEridanum implêrat, silvamque sororibus auctam.Cum vox est enuata viro; canaeque capillosDissimulant plumae; collumque a pectore longumPorrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes:Penna latus vestit: tenet os sine acumine rostrum:Fit nova Cycnus avis, nec se Caeloque IoviqueCredit, ut iniuste missi memer ignis ab illo;Stagna colit, patulosque lacus; ignemque perosus,Quae colat elegit contraria flumina flammis.Nic. Lloydius.III.CYCNUSMartis fil. quem Hercules equestri proeliô superatum occidit, equô adiutus Arione, quem Neptunus in eqnum conversus genuerat. Huius necem tam iniquô animô Martem tulisse ferunt, ut eius ulciscendae causâ adversus Herculem arma sumeret. Verum antequam ad manus venirent, Iuppiter iaculatô fulmine eos diremit, ut refert Hyginus, Fab. Poet. c. 31.IV.CYCNUSNeptuni fil. omni ex parte invulnerabilis, cum quo Achilles Troiam belli rempore congressus, cum frustra eum iaculis appetiisset, tandem re intellectâ, humi eum prostravit, genibusque collo innixus, animam eripuit, cumque cadaver spoliare vellet, arma vacua invenit, Cycnumque in avem sui nominis vidit commutatum. Ovid. l. 12. Met. v. 138.----- Impulsum resupinô pectore Cycnum,Vi multâ vertit, terraeque adflixit Achilles.Tum clypcô genibusque premens pracordia duris,Vincla trahit galeae, quae presso subdita mentoElidunt fauces, et respiramen, iterqueEripiunt anime; victum spoliare parabat:Arma relicta videt, corpus Deus aequoris albamContulit in volucrem; cuius modo nomen habebat.V.CYCNUSOrdo militum Cliviacorum, a. C. 711. post obitum Theodorici, Cliviae Ducis institutus. Huius enim, sine mascula prole decedentis, unica filia Beatrix, ditionum paternatumhaeres, a vicivis exagitata, nobili viro, Eliae, a quo fortiter fuerat defensa, nupsit, qui cum in clypeo cycni gestaret imaginem, hinc Ordini occasio. Favynus, theatr. honor. et Eq. tom. 2. l. 7. p. 1373.VI.CYCNUSequi nomen, de quo legere est apud Statium, l. 6. Theb. v. 524.Ascheton increpitat, meritumque vocabula Cycnum.VII.CYCNUSvide Cycnus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.